Filosofie
Roots and Wings
Qui mox, tempore cunarum expleto, studio litterarum commendatur a suis. Florem vero primevae iuventutis apud Guntherum Agrippinensis ecclesiae presulem, qui eius avunculus extitit, sub ferula scolae degens edomuit. Sed presuli non succedentibus prosperis, tamen nequaquam ad animae dampnum, ut credendum est, puer indolis egregiae suorum consultu, multorum et favore, quia ut Dei gratia perfusus amabatur ab omnibus, Karoli regis Francorum, filii quoque.
Lothowici imperatoris, adiit palacium, non palatini honoris avidus, sed quia tunc temporis infra domesticos prefati regis parietes insigne septiformis philosophiae viguit exercicium. Huius gymnasii curam Manno philosophus freno sapientiae regebat, cui sanctus puer litterarum pollens studio sagaciter adherebat. Erant autem et illi sodales huiusmodi convivii participes Stephanus et Mancio, aetate maiores, non studio superiores. Inter illos etenim exoritur propere clandestina morum aemulatio, quis eorum precelleret alium, non honoris ambitu, sed humilitatis officio, non livoris stimulo, sed caritatis affectu, lectionis et <discendi> studio. Qui ambo, quos meritis convincebat, non multo post cathedram sortiti sunt episcopalem, Stephanus Tungrensis ecclesiae, Mancio Cabillonensis. ![]()